/181/ est, sed intellectus, qui voluntatis rector est
et moderator.
Respondent Scholastici, intellectum excusari
ab errore, quia proponit bonum voluntati,
quae illud amplecti recusat. 0 homines
acutos! o ingenia subtilia! qui tam paucis totum
negotium confectum putant! Nonne stultum
dixerimus et amentem qui colores caeco
proposuerit? Longe autem stolidior fuerit
intellectus, qui voluntati proponat aliquid
agendum. Caecus enim, licet non videat, potentiam
saltem videndi habet. Voluntas autem
potentia caeca est ex Scholasticorum opinione,
quem errorem infra confutabimus,
cum contra Stoicos liberum arbitrium propugnabimus.
EXERCITATIO XXIX
De voluptate et beatitudine.
Cum Epicurei in ore nihil aliud habeant,
nihil aliud praedicent, nihil
aliud circumferant quam voluptatem et
beatitudinem, quid haec duo sint, quam diligentissime
poterimus, scrutabimur, atque
adeo ipsos altissimos philosophiae fontes
adibimus, et ipsius primo voluptatis siphunculos
aperiemus.